- CORYCUS
- I.CORYCUSGraece Κώρυκος, unum ex quatuor pilae apud Graecos generibus, quod quid esset, et quomodo is ludus perageretut, clarissime expressit Antyllus apud Oribasium, Corycus, inquiens, in corporibus imbexillioribus granô siculneô, aut farinâ, in robustioribus arenâ impletur: eius vero magnitudo ad vires corporis et ad etatem accommodatur: Suspenditur autem in Gymnasiis superne eculmine, tantumque a terra distat, ut fundum ad eius, qui exercetur, umbilicum pertineat. Hunc utrisque manibus tenentes qui exercentur, primum quidem quiete, postea vero vehementius gestant, ita ut ipsum recedentem consequantur et iterum redeunti cedant violentiâ compulsi, postremo vero cum e manibus reicientes emittunt, ut, cum revertitur, vebementius corpori adventu suô occurrat: ad extremum in sedem suam saeoissime restituendo dimittunt, ut ex congressu, si non valde advertant, retrocedat; ex quo fit, ut quandoque manibus occurrant, dum propinquai, quandoque vero pectore manibus passis, quandoque vero iis ad terga revolutis. E' quibus, licet figuram Coryci, utpote omnibus tum notam, non expresserit Autyllus, colligi tamen potest et ipsum sphaericum, aut saltem rotundum, et quidem e materia coriacia, fuisse: alioqui, si angularis fuisset, in occursu et manus et pectus non sine laesrone percussilset. Et de hoc intelligendum illud, πρὸς Κώρυκον μάχεςθαι, quô certaminis genere Appuleio in Thessalia certatum est: Exercitationem ipsam Κωρυκομαχίαν dixêre, quam inter veloces, enumeravit Paulus, Chron. l. 1. c. ult. ad diminuendam πολυσαρκίαν aptissimam iudicavit Cael. Aurelianus, imitatus Hippocratem, qui Corycomachiam et chironomiam idem praestare, quod lucta, tradidit, de Diaet. c. 2. circa sin. musculosum corpus reddere, roburque afferre, et praeterea universo corpori apram esse, nec non ob plagas, quas infligebat, omnibus visceribus conducere, tradidit Antyllus: In Elephantiacis quoque κωρυκοβολίας Aretaeus laudavit. Interim, si quis plagas in pectore a Coryco fieri solitas consideret, facile sentiet, iis, qui debili vexantur pectore, exercitium hoc minus conveniens fuisse. Vide Hieron. Mercurialem, de Arte Gymn. l. 2. c. 4. et, l. 5. c. 4. ut et infra, ubi de Pilae lusu et Sphaeristica.II.CORYCUSluctator nobilis, qui cum neminem reperiret priorem, aut parem, cuiusque viribus succumberet, proverbio fecit locum, Luctari cum Coryco, de his, qui supra vires aliquid moliuntur.III.CORYCUSmons Ciliciae altissimus, cum oppido eiusdem nominis, optimi croci ferax, quod ab eo Corycium dicebatur: Strabo, l. 14. Υ῾πὲρ Κωρύκου ἄκρας εν εἴκοσι ςταδίοις ἐςτὶ τὸ Κωρύκιον ἄντρον, εν ᾧ ἡ ἀρίςτη κρόκος φύεται. Dioscorides: Κρόκος ἐςτὶκράτιςτος εν ἰατρικῇ χρήσει ὁ Κωρύκειος. Meminêre quoque Plin. l. 4. c. 12. Solinus, c. 41. et Poetae passim. Horat. l. 2. Serm. Sat. 4. v. 68.Corycioque croco sparsum stetit. ----Martialis, l. 11. Epigr. 9. v. 2.Ultima Coryciô quae cadit aura crocô.Ad montis huius radices, antrum erat Corycium Musis sacrum, unde eriam illae passim a Poetis Corycides nymphae appellantur. Ovid. l. 1. Met. v. 320.Corycidas nymphas et numina montis adorant.Nic. Lloydius.IV.CORYCUSmons Ioniae latrociniis olim infestissimus fuit, unde locus proverbio, Corycaeus auscultavit; in eum, qui rem dissimulat, et occultat deprehensam tamen. Lege Strabonem, l. 13. cicer. ad Att. l. 10. ep. ult. Posthac non scribam ad te, quid facturus sim, sed quid fecerim. Omnes Κωρυκαῖοι videntur auscultare quae loquor. Hodie Cambrussia dicitur Nigro. Baudrando Mons et promontorium Cretae, in parte Occidentali in territorio Ganeae. Quibusdam Cornico, ut et oppidulum vicinum, cum portu ei adiacente. Aliis est portus delle Garabsue, prope cisamopolim, in ora Boreali, ubi et Corycae insul. Brietiô teste, aliquot milliar. ab ora, cum arce munita. Sub Turcis, a paucis annis. Est etiam Aethiopiae portus Stephano, et Lyciae litus Straboni.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.